Sic describitur in Aegyptiorum libro Mortuorum dicto
iudicium quo veniunt homines cum a vita discedunt. Coram Osiride eo modo loqui
debet mortuus: “Numquam malum hominibus intuli. Numquam homines oppressi. Numquam mentitus sum,
nec de insidiis novi. Numquam malus fui...”
Anubis
libram ante eum tenet. in altera lance cor mortui ponitur, plumam altera sustinet. Est enim haec pluma Iustitiae (quae Maat dicitur lingua Aegyptiorum).
Si verum dixerit mortuus, lances aequum pondus ferentes geminae pendebunt.
Hoc nuper
legens cogitabam de argentariis et de politicis nostris, qui nationem ad cladem
et perniciem traxerunt. Nescio an
post mortem apud Osiridem venturi sint; nec verum omnibus verbis magicis Libri
Mortuorum iuvantibus tale iudicium iis bene cedere posset, qui non solum
pecuniam infinitam furati sint, sed etiam cives ad egestatem et desperationem
adduxerint. Num autem vivi nullum iudicium in eos videbunt, nullas poenas
dabunt facinorum?
Etenim argentarios iudicia non decere adfirmant politici,
conruptos ipsi conrupti adiuvantes. Quam ob rem “Indignabundi” conati sunt pro civibus argentarios potentissimos persequi.
Cum pecuniam a populo petiverunt ad Rodericum Ratum (Rodrigo Rato) apud iudices
deferendum, 15.000 eurones uno die accepti sunt. Ergo Rodericus Ratus
iudicabitur. Forsitan et alii gradatim poenas dabunt. Politici enim tacent, cives autem vident
et audiunt. Non impune irridebuntur.
(Nogueras
scripsit)
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada