Hodie
experrectum est modulum exploratorium in cometa 67P Churyumov-Gerasimenko
missum, quod Philae nominatur. Atque simul cum exspectatissimis eius signis
expergiscitur hoc blogum diu sopitum et derelictum!
Modulum
Philae ex astronave Rosetta eiectum in
solum cometae pervenit die 12 Novembris 2014. Cum forte cecidisset Philae in
locum obscurum, propter lucis inopiam nullam vim agendi habebat. Nunc quod iam cometa ad perihelium proxima
venit, lux et calor solis satis energiae modulo praebet ad signa mittenda.
Memores sumus etiam Rosettae, quae adhuc cometam circumire
pergit atque infinita photographemata mirabilia per tot menses ad nos misit! Ecce imago
quae ex multis carissima mihi est, ubi cernitur vallis altissima Hathor
appellata. Is locus familiaris simul et insolitus novitatem Rosettae explorationis perbelle exprimit. Posthac
res novas ex modulo tandem excito etiam exspectabimus!